- JURE voctae
- JURE voctaedicebantur Romae, in Comitiis Centuriatis, illae Centuriae, quae rogabantur post praerogativas (quo nomine veniebant, quae primae citabantur et suffragiam rogabantur) quod in his sequente populo praetogativarum voluntatein iure omnia complerentur, ut vult Ascon. Pedian. in Divinat, vel quod illae iam iure, h. e. legitimo ordine, non classium modo, sed ipsarum etiam centuriarum, quo in censorum quive censum egerant tabulis descriptae essent, non sorte praelatae postpositaeve, ad suffragium ferendum citarentur. Sic Comitiis Curiatis Curiae, Tributis Tribus, aliae praerogativae, aliae Iure vocatae, ex instituto fiebant, etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.